صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

!

vocati ibat obviam eifdem, eosque invitabat in fuum regnum. Sed hoc confequebatur itinera illorum, ubicunque morarentur in regionibus, ut effet ibi ubertas annona, & pax; & credebant homines, deos effe horum gubernatores. Cum bi magnæ auctoritatis viri fuperarent plerosque reliquos homines pulcritudine atque Sapientia. Heic placuit Odino pulcra vallis, atque regionis bona conditio, unde etiam elegit fibi locum, urbi ftruendæ idoneum, quæ jam Sigtuna vocatur. Ordinavit ibi Gubernatores eodem modo ac Troja. Erant præfecti duodecim viri judiciis, lege regni faciendis. Deinde iter fecit Odinus verfus feptentrionem, ufque ad mare, quod putavit cingere omnem terram, ibique regem conftituit filium fuum Semingum, quæ terra jam Norrigia vocatur. Et derivant Norrigiæ reges, ac farli, inde ab illo fuum genus. Cum Odino profectus fuit Yngvius, qui ei in regno Svionum fucceffit, cui etiam originem debent Ynglingi. Hi Afa hic uxores ducebant, & fiebant bæ familiæ perplurima, in Saxonia, & Septentrione. Horum Lingua fola in ufu fuit in bifce regionibus, & inde judicant homines, hos lingvam attuliffe in Septentrionem, in Norrigiam nempe, Daniam, Svioniam, & Saxoniam.

Hic incipit deceptio Gylfii, inde ab adventu ejus ad Pantopatrem domi, Afgardiæ; de multifcientia ejus; deque Afarum illufione, & quæftionibus Gylfii.

G

YLFIUS erat vir sapiens, & considerabat hoc, quod omnis plebs laudaret illos, atque omnia evenerint, ad voluntatem illorum; five hoc naturæ illorum, five Divinæ virtuti esset adfcribendum. Afgardiam profectus assumfit formam senilem. Sed Afæ erant perspicaciores, (imo ut) præ-. viderent iter ejus, eumque fascinatione oculorum exciperent. Tunc cernebat ille altum palatium: Tecta ejus erant tecta aureis clypeis, ut tectum novum. Ita loquitur Diodolfius: Tectum ex auro micante, Parietes ex lapide; Fundamina aula ex montibus, fecere Afæ fagaciores. Gylfius confpicatus est virum quendam in oftio Palatii, ludentem gladiolis, septem fimul in aera vibratis. Hic illius quæsivit nomen, qui Ganglerus vocabatur, * Rifeos montes transvectus jam interrogavit,

* Islandicè, Al Rifils Stigum.

quis palatium poffideret. Hic respondebat, eundem horum esse regem: & ego debeo comitari te ut illum videas. Ibi intuitus est multa palatia, multosque homines, & multa pavimenta; quidam bibebant, quidam ludebant. Tunc loquebatur Ganglerus, cum ei multa heic apparerent incredibilia: Januæ omnes, antequam progessus fueris, bene afpicienda, nam fciri nequit, ubinam inimici federint in Scamnis, tibi infidiaturi. Tria confpicatus solia, alterum altero altius, & cuilibet virum insidentem. Jam nomen quæsivit regis illorum. Tunc ille respondebat, qui eum intromifit: ille qui infimo sedet throno, eft rex nomine Har (Excelfus), eui proximus Iafn-Har (Excelso æqualis), atqui supremus, Tertius [Thridi] dicitur Har. Ille a Ganglero quæsivit, plurane essent ejus negotia. Sed cibus potusque sine pretio porrigitur. Ganglerus dicit, se omnium primo esse interrogaturum, num eruditus & sapiens quidam adfit. Har (Excelfus) respondit, eum non incolumem egreffurum, fi doctior esset. Atque tu progressus stabis interrogaturus: fedebit vero, qui refpondeat.

G

HISTORIA PRIMA.

De quæftionibus Gangleri.

ANGLERUS orsus est tunc fuum fermonem. Quis eft Supremus, seu Primus Deorum? Har respondet: Qui nostra lingua Pantopater dicitur. Sed Afgardiæ habebat ille XII nomina. * Pantopater; Vastator; Nictans; Neptunus; Multiscius; Sonans; Optator; Munificus; Depopulator; Ustulator; Felix. Tunc Gang. Ubi est hic Deus? Aut quid poteft efficere ? aut quid voluit ad gloriam fuam manifeftandam? Har refp. Ille vivit per omne ævum, ac gubernat omne regnum fuum, & magnas partes & parvas. Tunc refp. Jafnhar (Excelfo æqualis): ille fabricabat cœlum ac terram & aera. Tunc loquebatır Tertius +: Hoc quod majus eft, quam quod fabricabat hominem, & dabat ei spiritum, qui vivet; licet corpus evanuerit. Et tune habitabunt omnes cum illo justi, ac bene _morati, ibi, quod Gimle, dicitur. Sed mali homines proficifcuntur in infernum. Ita dicit in Sibillæ [Voluspa] vaticinio: Initium erat temporis, Cum nihil effet, Neque arena nec mare, Nec fundamina fubter. Terra reperiebatur nullibi, Nec fuperne cælum. Hiatus era perpetuus, Sed gramen nullibi. Tunc refp. Jafnhar: Multos annos antequam terra erat creata, Niflheimium fuit paratum, ejusque in medio est fons nomine Hvergelmer. Hinc profluunt amnes hifce celebrati nominibus; * Angor, Gaudii remora, Mortiş habitatio, Celerrima perditio & vetufta, Vagina, Procella sæva, Vorago, Stridor & Ululatus. Late emanans; Vehementer fremens portas inferni alluit †. Tunc dicit Tertius [Thridi].

* Islandice, Alfauthr. Herian. Nikadr. Nikuthr. Fiolner. Oski. Omi. Ri

flindi. Svithur. Svithrer.
Vithrer. Salskr.
+ Islandicè, Thridi.

* Islandicè, Kvol. Gundro. Fiorni. Fimbulthul. Slithan. ok Hrithr. Sylgr. ok Yigr. Vidleiptr. Gioll er næst Helgrindum.

+ Cum Divus ille Platò, quingentis circiter ante Natum mundi Sofpitatorem annis, iifdem, ac Edda, verbis vitæ futuræ mentionem injecerit, lubet eadem heic inferere. Ita vero ille in Axiocho T. III. f. 371. "Atque

OMNIUM

" fi alium fermonem quo

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »