صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Asas sæpenumero in summa præcipitavit pericula, & fæpius eofdem a periculis liberavit, technis & fraudibus fuis. Uxor ejus est Siguna; filius vero Narius feu Narfius. Præterea plures habuit liberos. In Jotunheimia fuit gigantea quædam mulier, nomine Angerboda. Ex ea genuit Loco tres liberos, potius monftra; Primum erat Fenris Lupus. Alter Jormungarder, hoc eft Midgardiæ ferpens (Oceanus): Tertius eft, Hela (infernum). Sed cum hi Loconis liberi in Jotunheimia educarentur, & dii oraculis edocti, fibi plurima ab hisce liberis finistra redundatura: cum maternum genus peffimum effet omen; fed adhuc pejus paternum. Tunc Pantopater deos, ut hos fibi asportarent liberos, emifit. Quibus allatis, angvem in profundum projecit mare, quod totam alluit terram; Et crefcebat hic angvis adeo, ut circumcirca omnes extendatur terras, in medio jacens maris & ore caudam apprehendens. Hellæ vero in Niflheimium projectæ poteftatem dedit in novem mundos: ut habitacula distribuat inter illos, qui ad eam fint venturi; hi funt omnes morbis aut senio confecti. Illa ibi habet magna palatia diligenter adornata, magnifque munita cancellis. Ipsum ejus palatium Aliudner vocatur. (CONTINUA MISERIA): Mensa est FAMES: ESURIES cultellus: PROREPENS MORS servus: SPECTRUM ancilla: PRAPRÆCIPITANS FRAUS cancellus: PATIENTIA limen, feu introitus : DIUTURNUS MARCOR & AGRITUDO lectus. HORRENDUS ULULATUs tentorium ejus. Ejus dimidia pars cærulea, reliqua vero humana cute & colore cernitur, unde dignosci po

teft.

HISTORIA DECIMA SEPTIMA*.

L

De Lupo Fenere & Afis.

UPUM domi nutrivere Asæ; Tyro folo ei escam porrigere auso. Dii vero, cognito, eum tam multum quotidie crefcere, & innuentibus vaticiniis, fore, ut illis noceret, inito ergo confilio, factam compedem fortiffimam, vocatam Leding, lupo obtulerunt; rogantes, ut hac vires fuas experiretur. Lupus vero hanc fibi ruptu non impoffibilem videns, permifit ut pro lubitu facerent uti volebant. Sed quam primum artus distenderet, fracta compede, ex Lædingo fuit folutus. Afæ ergo aliam fecere compedem, duplo fortiorem, Dromam vocatam. Hanc lupo tentandam voluerunt, dicentes eum

* FAB. XVII. apud Mallet, vid. p. 90.

tam

1

tam dura compede fracta, magnam fortitudinis reportare laudem. Lupus vero suspicatus fuit, hanc esse fortissimam; fuas vero vires post fractam priorem acrevisse. Etiam meminit, " pericula esse adeunda celebri evasuro," ergo sese compediendum permifit. Quod cum Afæ peractum dicebant, lupus sese volutans, compedem terræ allidendo, & constringendo, extenfis membris, frangebat compedem, ut particulæ in longinquum difsiparentur. Et hoc modo ex Droma excufsus fuit. Hinc proverbium, SOLVI EX LADINGO, ET EXCUTTI EX DROMA, De rebus vehementer urgendis. Poftea pertimuerunt Asæ, ut lupus posset vinciri. Tunc Pantopater virum, nomine Skirnerum, in Svart Alfheimiam, ad Pygmæum quendam, qui nervum Gleipnerum conficeret, ablegavit. Hic nervus sex conftabat rebus, ftrepitu nempe pedum felis, ex barba mulieris, radicibus montium, nervis ursinis, halitu pifcium, & fputo avium. Licet vero antea has narrationes non sciveris; attamen vera invenias argumenta, me non fuisse mentitum : cum certo videris, mulieres barba, curfum felis ftrepitu, montes radicibus, carere. hoc mihi certo certius conftat, omnia, quæ tibi retuli, esse veriffima. Licet effent quædam res, quas experire nequires. Tunc Ganglerus: Hæc, quæ jam retulifti atque exempli loco attulisti veriffima credo ; fed qualis

8

Et

qualis facta erat compes. Har, hoc, inquit, bene enarrare possum. Erat illa glabra, & molliffima, instar ligulæ ex ferico confectæ: attamen, adeo firma & fortis, uti jam eris auditurus. Afæ vero, hoc fibi adferentibus vinculum gratibus folutis, lupo fecum avocato in infulam lacus Amsvarneri Lyngvam, ostensam ligulam ferici, fortiorem, quam craffities præ se ferre videretur, esse dixerunt, rogantes ut disrumperet. Præterea alter altero ligulam tradidit tentantes finguli manibus rumpere, vinculo manente illæso. Nihilo tamen minus fore, ut lupus rumpèret. Tunc lupus refpondet: ita mihi videtur de hac vita, ut nullam promeream laudem difrumpendo adeo mollem ligulam. Si vero dolo confecta est, aut arte, licet minima videatur, nunquam meos conftringet pedes. Tunc Afæ refpondent, futurum effe, ut quam facillime vinculum serici adeo molle & tenue rumperet, cum celerrime confregerit fortiffima ferrea vincula. Si vero, ajunt, folvi nequiveris, Diis formidine esse non potes; quam ob rem statim te solvemus. Ad hæc lupus: fi me ita vinculis conftrinxeritis, intelligo, me a vobis fero folutum iri. Invitum ergo me hac ligula vincitis. Ne vero timiditatem mihi objiciatis; porrigite unus quisque veftrum manum fuam, ori meo inserendo in pignus, hoc fine dolo esse. Tunc Asæ mutuo sese

adfpicientes,

adspicientes, geminum jam adesse periculum cenfuerunt. Nec ullus suam porrexit, Tyro excepto, qui dextram porrectam rictui ejus inferuit. Jam Afæ funem vinculi, Gelliæ nomine, per foramen saxi tractam imis terræ vifceribus fixerunt, assumtum lapidem Dvite vocatum imponentes, ut profundiora peteret, cujus fundamen est saxum quoddam. Asæ, cognito jam, lupum fatis compeditum, atque fruftra renitentem, cum eo fortius constringeretur vinculum nec felicius artus distendentem, cum ligamen eo redderetur constrictius, in risum sunt foluti omnes, Tyro excepto, manum fuam jam amittente. Lupus, rictu vehementer expanso, eos morsurus erat, vehementer sese volvens. Tunc rictui ejus immiserunt ensem quendam, capulo inferius, cuspide vero palatum, transfigente. Is truculenter ululando spumam emittit ex ore, unde amnis, nomine Vam (vitia). Hic jacebit ad Ragnaræk.

Gang. Peffimam Loco procreavit prolem; fingulis vero hisce magnis, quare Dii lupum non interfecere, cum malum præberet omen? Har: Adeo magni fecerunt Dii sanctuaria sua & Asyla sua, ut eadem cruore lupino maculare noluerint, licet vaticinia indicarent, eum Odino fore exitio.

GANG.

« السابقةمتابعة »