صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

1

HISTORIA QUARTA *.

De eo, quod creata fit vacca Oedumla.

PR

ROXIMUM hoc erat, quod pruina stillavit, unde fiebat vacca Oedumla. Quatuor amnes lactei manabant ex uberibus ejus, illaque alebat Ymium. Vacca vero alebatur lingendo pruinosos lapides, falsugine obductos. Et prima quidem die, ea lingente, crines exiere humani: secunda die, Caput: Tertia vero, integer mas, nomine Buris celebratus; pater Boreæ, cujus conjunx Beizla, filia Bældornis gigantis. Hisce tres fuere filii; Odinus, Vilius, Veus. " Et hoc nobis perfuafum est, inquit " Har, hunc Odinum, ac fratres ejus, esse " gubernatores totius orbis atque terræ. " Et hic ille est Dominus, quem, fine pari,

[ocr errors]

magnum effe, novimus."

* FAB. III. apud Mallet, vid. p. 18.

VOL. II.

U

BO

HISTORIA QUINTA*.

Quomodo filii Boreæ crearent cælum &

B

terram.

OREADES occiderunt Ymium, & tam multum sanguinis ex illo profluxit, ut hocce fuffocarint omnes familias Rimtussorum, uno tantum excepto, una cum domesticis fuis. Illum Gigantes nomine Oergelmeri infigniunt. Hic afcendens cymbam fuam, conservatus eft. Et hinc Rimtussorum familiæ.

Perplurimis annis, Antequam terra effet Creata iterum, tunc erat Bergelmer natus, Quod ego cumprimis memini, Sapientem gigantem Cymba fuisse impofitum & confervatum. Iterum Gangl. Quid tunc negotii Boreadibus, quos Deos effe, credis? Har refp. Hoc non parvi est momenti: Hi enim ex Ymio, in medium abyssi translato, fecerunt Terram; ex fanguine Maria, & Aquam; Montes ex offibus; Lapides ex dentibus. Et ex offibus cavis, permixtis cum fanguine, ex vulneribus profluente, illum creaverunt

* FAB. IV. apud Mallet, vid. p. 22.

Lacum

Lacum seu Mare, quo terram circumligarunt. Deinde e cranio factum Cælum circumcirca fuper terram pofuerunt, quatuor divifum in plagas; cuilibet angulo fuftinendo supposuere pygmæum, quorum nomina: Oriens: Occidens, Septentrio, Meridies. Deinceps assumtos ignes ex Muspellsheimio, & infra, & fupra, per Abyssum collocarunt in cœlo, ut lucerent in terram. Hi locum certum fulgetris affignarunt omnibus. Hinc dierum exftitit diftinctio, annorumque defignatio. Ita dicitur. Sol nefciebat, Ubi locum haberet, Luna nefciebat, Quid virium haberet. Stelle nefciebant, Ubi locum habe-rent. Tunc locutus est Gang. Magna hæc funt facinora, magnaque fabrica. Har refpondet: Rotunda est terra, & circumdata profundo mari: hujufque littora gigantibus inhabitanda dederunt. Sed intra littora, inque illo loco, qui a mari quaqua verfum æque distabat, Urbem erexerunt contra incursiones gigantum, circum circa terram : Materiam autem huic moli struendæ suppeditarunt fupercilia Ymii, nomine Midgardiæ impofito. Ex cerebro vero, in aërem projecto, Nubes fecerunt: uti hic narratur: Ex Ymii carne erat Terra creata iterum. Sed ex Judore Maria: Montes ex offibus: Prata graminofa ex crinibus: Sed ex capite Cœlum: Verum ex fupercilius fecere manfueti dii Midgardiam hominum filiis: Et ex cerebro erant duri animi (crudeles) Nubes.

U2

AMBU

۱

A

HISTORIA SEXTA

De Creatione Aski & Emla.

MBULANTES juxta littora Boreades invenere duas arbores, ex quibus duos creaverunt homines. Hisce Primus Boreadum dedit animam, Secundus vitam; Tertius vero auditum & vifum. Vocatufque fuit mas Askr, fœmina vero Emla. Unde prognatum fuit genus humanum, cui habitatio data erat sub Midgardia. Deinde in medio regni Asgardiam exstruxere. Ubi habitabat Odinus, & illorum familiæ, quibus noftræ originem debent. Adhuc Har : ibi fita est urbs, nomine Hlidskialf, & cum Pantopater heic supremo insidet throno, oculis totum perlustrat mundum, hominumque mores omnium. Conjunx ejus est Frigga, Fiorguni gigantis filia. Et ex hac prosapia familia Afarum oriunda est, quæ Afgardiam veterem ædificavit, estque divinum genus, cum fit pater omnium Deorum. Terra erat filia ejus; horumque filius fuit Asa Tor.

* FAB. V. apud Mallet, vid. p. 28.

NORUS

1

HISTORIA SEPΤΙΜΑ *.

N

De Nore Gigante.

ORUS gigas, primus fuit Jotunheimiæ incola. Filia ejus erat Nox; quæ nigra fuit. Hanc uxorem duxit Naglfara, quorum filius fuit Auder; Filia vero illorum Terra. Hujus maritus erat Dæglinger, quorum filius fuit Dag, (Dies) qui pulcritudine patrem fuum æquavit. Tunc Pantopater assumtos Noctem & Diem in cælum tranftulit, deditque eis duos equos, duosque currus; & hi terram circumequitant. Nox infidet Rimfaxæ, qui terram irrorat guttulis, ex fræno stillantibus: Dies vehitur Skinfaxa, & fplendet aura atque terra ex juba ejus †.

Mundilfara duos habuit liberos; filium nempe, nomine Manæ (Lunæ,) filiam vero, Solis, quæ uxor fuit Glorniris. Dii

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« السابقةمتابعة »